Encontrados 298 resultados para: Gentes
Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Ierusalem, (Prophetia Zachariae 12, 9)
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)
Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis. (Prophetia Zachariae 14, 3)
Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo. (Prophetia Zachariae 14, 12)
Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)
Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
et in nomine eius gentes sperabunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 21)
Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)