Encontrados 4 resultados para: Gosem
Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?”. (Liber Nehemiae 2, 19)
Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis — (Liber Nehemiae 6, 1)
miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. (Liber Nehemiae 6, 2)
“In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem (Liber Nehemiae 6, 6)