Encontrados 51 resultados para: Habuit
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)
Habuit autem filios Disan: Us et Aran. (Liber Genesis 36, 28)
Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica. (Liber Genesis 50, 9)
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt. (Liber Exodus 16, 18)
Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum; et Helec, a quo familia Helecitarum; (Liber Numeri 26, 30)
qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum. (Liber Numeri 26, 59)
“Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios. (Liber Numeri 27, 3)
Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri”. (Liber Numeri 27, 4)
Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)
Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”. (Liber Iudicum 11, 2)
Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)
Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; (Liber Iudicum 12, 14)