Encontrados 2015 resultados para: Hae
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 6)
Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 11)
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; (Epistula I ad Corinthios 15, 5)
Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)
Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus, (Epistula II ad Corinthios 2, 6)
aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus? (Epistula II ad Corinthios 2, 16)
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia. (Epistula II ad Corinthios 9, 5)
Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)
Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 22)