Encontrados 794 resultados para: Ierusalem

  • Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)

  • Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)

  • irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis. (Liber II Regum 24, 20)

  • Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis Ierusalem (Liber II Regum 25, 8)

  • et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit igne. (Liber II Regum 25, 9)

  • Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe satellitum. (Liber II Regum 25, 10)

  • Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)

  • Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; (Liber I Paralipomenon 3, 5)

  • Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 5, 36)

  • porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor. (Liber I Paralipomenon 5, 41)

  • et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 17)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina