Encontrados 501 resultados para: Iesus fides
Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti!”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
Tunc ait illi Iesus: “Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
In illa hora dixit Iesus turbis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “Tu es Rex Iudaeorum?”. Dixit autem Iesus: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “Hic est Iesus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “Eli, Eli, lema sabacthani?”, hoc est: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Avete”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 9)
Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, (Evangelium secundum Matthaeum 28, 16)