Encontrados 467 resultados para: Ille
Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, (Epistula Iacobi 1, 7)
per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit; (Epistula II Petri 3, 6)
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)
Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)
Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; (Epistula I Ioannis 3, 7)
In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3, 16)
In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)
Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)
Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)
Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)