Encontrados 540 resultados para: Illum
Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”; (Evangelium secundum Lucam 11, 6)
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. (Evangelium secundum Lucam 11, 37)
Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. (Evangelium secundum Lucam 14, 2)
Et ad illos dixit: “Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?”. (Evangelium secundum Lucam 14, 5)
et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut audirent illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 1)
Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; (Evangelium secundum Lucam 15, 15)
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)