Encontrados 23 resultados para: Impios

  • Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. (Liber Sapientiae 4, 16)

  • Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare; (Liber Sapientiae 12, 9)

  • Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)

  • et potius est mori sine filiis quam relinquere filios impios. (Liber Ecclesiasticus 16, 4)

  • bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios: (Liber Ecclesiasticus 39, 36)

  • Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)

  • Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)

  • Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)

  • Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)

  • Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)

  • et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 21)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina