Encontrados 170 resultados para: Inde

  • Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam (Liber Iudith 2, 22)

  • quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficiet eos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus super vertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat de civitate vir unus. (Liber Iudith 7, 13)

  • Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. (Liber Iob 6, 3)

  • Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. (Liber Iob 39, 29)

  • et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem. (Liber I Maccabaeorum 5, 29)

  • Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis. (Liber I Maccabaeorum 5, 36)

  • Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)

  • Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus. (Liber I Maccabaeorum 6, 38)

  • ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)

  • Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea. (Liber I Maccabaeorum 11, 61)

  • Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium. (Liber I Maccabaeorum 11, 66)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina