Encontrados 12 resultados para: Interroga

  • Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, (Liber Deuteronomii 4, 32)

  • Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi. (Liber Deuteronomii 32, 7)

  • Et ait rex: “Interroga tu, cuius filius sit iste puer”. (Liber I Samuelis 17, 56)

  • Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David””. (Liber I Samuelis 25, 8)

  • Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. (Liber Iob 8, 8)

  • Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)

  • Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”. (Liber I Maccabaeorum 10, 72)

  • Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)

  • “Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis”. (Liber Ieremiae 21, 2)

  • Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. (Liber Ieremiae 48, 19)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem dicens: (Prophetia Aggaei 2, 11)

  • Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 21)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina