Encontrados 122 resultados para: Ionathan
Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae? (Liber I Samuelis 20, 30)
Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “Quare morietur? Quid fecit?”. (Liber I Samuelis 20, 32)
Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David. (Liber I Samuelis 20, 33)
Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)
Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; (Liber I Samuelis 20, 35)
Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)
Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “Festina velociter, ne steteris”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)
et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)
Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “Vade, defer in civitatem”. (Liber I Samuelis 20, 40)
Dixit ergo Ionathan ad David: “Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 42)
Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem. (Liber I Samuelis 21, 1)
Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)