Encontrados 176 resultados para: Iterum
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 10)
Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc””. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 4)
Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. (Evangelium secundum Marcum 14, 39)
At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “Vere ex illis es, nam et Galilaeus es”. (Evangelium secundum Marcum 14, 70)
Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis”. Et coepit flere. (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
At illi iterum clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 13)
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)