Encontrados 23 resultados para: Iumentorum

  • Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi. (Liber Iudith 3, 3)

  • Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. (Liber Psalmorum 50, 10)

  • Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. (Liber Proverbiorum 12, 10)

  • Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)

  • “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Iudae semine hominum et semine iumentorum. (Liber Ieremiae 31, 27)

  • Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)

  • Et perdam omnia iumenta eius, quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas; (Prophetia Ezechielis 32, 13)

  • et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. (Prophetia Zachariae 14, 15)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina