Encontrados 551 resultados para: Locutus

  • Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)

  • locutus est Dominus ad me dicens: (Liber Deuteronomii 2, 17)

  • die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. (Liber Deuteronomii 4, 10)

  • Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; (Liber Deuteronomii 4, 15)

  • haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, (Liber Deuteronomii 4, 45)

  • Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis; (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 6, 19)

  • Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi. (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio populi congregata est. (Liber Deuteronomii 9, 10)

  • Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina