Encontrados 97 resultados para: Loquere

  • Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: “Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte”. Dixitque ei: “Loquere”. (Liber I Samuelis 15, 16)

  • “Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? (Liber II Samuelis 7, 5)

  • Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi”. (Liber II Samuelis 13, 13)

  • Dixit ergo mulier: “Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum”. Et ait: “Loquere”. (Liber II Samuelis 14, 12)

  • Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere”. (Liber II Samuelis 17, 6)

  • Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens”. (Liber II Samuelis 19, 8)

  • “Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi”. (Liber II Samuelis 24, 12)

  • Addiditque: “Sermo mihi est ad te”. Cui ait: “Loquere”. Et ille: (Liber I Regum 2, 14)

  • Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Quae dixit ad eum: “Loquere”. (Liber I Regum 2, 16)

  • Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber I Regum 12, 10)

  • “Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens: (Liber I Regum 12, 23)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina