Encontrados 51 resultados para: Madian

  • Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum. (Liber Iudicum 8, 26)

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)

  • qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, (Liber Iudicum 9, 17)

  • Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)

  • Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)

  • Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. (Liber I Paralipomenon 1, 32)

  • Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. (Liber I Paralipomenon 1, 33)

  • Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)

  • Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum. (Liber Iudith 2, 26)

  • Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison. (Liber Psalmorum 83, 10)

  • Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 3)

  • Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto. (Liber Isaiae 10, 26)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina