Encontrados 11 resultados para: Maiestatem

  • Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, (Liber Numeri 14, 22)

  • atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • et ibi ostendit maiestatem suam. Et exaltate illum coram omni vivente, quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster, et ipse est Deus noster in omnia saecula. (Liber Thobis 13, 4)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 8)

  • quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! (Liber Iob 31, 23)

  • Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti, (Liber Psalmorum 104, 1)

  • tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 17)

  • Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. (Liber Isaiae 24, 14)

  • Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. (Liber Isaiae 26, 10)

  • Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina