Encontrados 50 resultados para: Malitia

  • In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)

  • operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio. (Liber Proverbiorum 26, 26)

  • Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum, (Liber Sapientiae 2, 21)

  • raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. (Liber Sapientiae 4, 11)

  • Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)

  • illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)

  • Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)

  • sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: (Liber Sapientiae 12, 10)

  • Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, (Liber Sapientiae 12, 20)

  • Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina