Encontrados 298 resultados para: Manasse tribus Benjamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim

  • Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29, 17)

  • Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque praefectos vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram. (Liber Deuteronomii 31, 28)

  • quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)

  • et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale (Liber Deuteronomii 34, 2)

  • Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: (Liber Iosue 1, 12)

  • Dixitque ad eos: “Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. (Liber Iosue 2, 16)

  • Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium (Liber Iosue 3, 2)

  • Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus; (Liber Iosue 3, 12)

  • “Sumite vobis de populo duodecim viros singulos per singulas tribus (Liber Iosue 4, 2)

  • Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; (Liber Iosue 4, 12)

  • Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros: (Liber Iosue 7, 14)

  • Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. (Liber Iosue 7, 16)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina