Encontrados 457 resultados para: Manassen tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim

  • Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)

  • loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus, (Prophetia Ezechielis 41, 6)

  • Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus. (Prophetia Ezechielis 42, 3)

  • Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 8)

  • Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel (Prophetia Ezechielis 47, 21)

  • Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. (Prophetia Ezechielis 48, 4)

  • Et iuxta terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. (Prophetia Ezechielis 48, 5)

  • segregata a possessione Levitarum et a possessione civitatis in medio partium principis: inter terminum Iudae et inter terminum Beniamin erit possessio principis. (Prophetia Ezechielis 48, 22)

  • Et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Beniamin una. (Prophetia Ezechielis 48, 23)

  • Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. (Prophetia Ezechielis 48, 24)

  • Et ad plagam orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una. (Prophetia Ezechielis 48, 32)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina