Encontrados 46 resultados para: Manet
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est. (Epistula II ad Corinthios 3, 11)
Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur; (Epistula II ad Corinthios 3, 14)
sicut scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum”. (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest. (Epistula II ad Timotheum 2, 13)
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)
hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; (Epistula ad Hebraeos 7, 24)
verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; (Epistula I Ioannis 2, 10)
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)
Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)