Encontrados 650 resultados para: Manu

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. (Liber Exodus 17, 5)

  • Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17, 9)

  • Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, (Liber Exodus 18, 9)

  • et ait: “Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis. (Liber Exodus 18, 10)

  • Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos”. (Liber Exodus 18, 11)

  • Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)

  • oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, (Liber Exodus 21, 24)

  • Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? (Liber Exodus 32, 11)

  • Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. (Liber Exodus 32, 19)

  • Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)

  • Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino; (Liber Leviticus 14, 29)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina