Encontrados 97 resultados para: Mater
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
Et nuntiatum est illi: “Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre”. (Evangelium secundum Lucam 8, 20)
Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum”. (Evangelium secundum Lucam 12, 53)
Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; (Evangelium secundum Ioannem 2, 1)
Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “Vinum non habent”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 3)
Dicit mater eius ministris: “Quodcumque dixerit vobis, facite”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 5)
Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)