Encontrados 547 resultados para: Meam

  • ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium. (Liber Thobis 1, 11)

  • Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem. (Liber Thobis 2, 1)

  • Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi. (Liber Thobis 3, 12)

  • Et occidit arietem ex ovibus et suscepit illos libenter. Et, postquam laverunt et se purificaverunt et discubuerunt ad cenandum, dixit Thobias ad Raphael: “Azaria frater, dic Raguel, ut det mihi Saram sororem meam”. (Liber Thobis 7, 9)

  • Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: “Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. (Liber Thobis 7, 10)

  • Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororem meam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamus pariter sani”. (Liber Thobis 8, 7)

  • Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)

  • Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc?”. (Liber Thobis 12, 3)

  • Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba haec in die iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die, quoadusque ulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto. (Liber Iudith 6, 5)

  • Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam (Liber Iudith 9, 12)

  • Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissent me, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec. (Liber Iudith 11, 2)

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina