Encontrados 35 resultados para: Memoria

  • Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)

  • duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. (Liber Sapientiae 11, 12)

  • memoria mea in generationes saeculorum. (Liber Ecclesiasticus 24, 28)

  • Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem; (Liber Ecclesiasticus 39, 13)

  • O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, (Liber Ecclesiasticus 41, 1)

  • Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos. (Liber Ecclesiasticus 44, 9)

  • dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in benedictione est. (Liber Ecclesiasticus 45, 1)

  • sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo, (Liber Ecclesiasticus 46, 14)

  • Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii; (Liber Ecclesiasticus 49, 1)

  • in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini. (Liber Ecclesiasticus 49, 2)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina