Encontrados 36 resultados para: Miserere

  • “Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die”. (Liber Iudith 6, 19)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)

  • Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)

  • HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis, (Liber Psalmorum 9, 14)

  • PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 25, 16)

  • Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. (Liber Psalmorum 26, 11)

  • Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. (Liber Psalmorum 27, 7)

  • Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus. (Liber Psalmorum 31, 10)

  • Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)

  • Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis. (Liber Psalmorum 41, 11)

  • Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. (Liber Psalmorum 51, 3)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina