Encontrados 46 resultados para: Mitte

  • et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles”. (Liber II Regum 4, 4)

  • vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar”. (Liber II Regum 4, 22)

  • Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)

  • Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus. (Liber II Paralipomenon 2, 6)

  • Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis, (Liber II Paralipomenon 2, 7)

  • Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. (Liber II Paralipomenon 2, 14)

  • et dixit: “Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, si mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente”. (Liber Thobis 8, 12)

  • Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi”. (Liber Iob 2, 5)

  • nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum”. (Liber I Maccabaeorum 7, 7)

  • et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum”. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • “Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus; (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem; (Liber II Maccabaeorum 15, 23)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina