Encontrados 227 resultados para: Nonne

  • Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: “Nonne mendacium est in dextera mea?”. (Liber Isaiae 44, 20)

  • Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times? (Liber Isaiae 57, 11)

  • Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? (Liber Isaiae 58, 6)

  • Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. (Liber Isaiae 58, 7)

  • Nonne amodo vocas me: “Pater meus, dux adulescentiae meae tu es! (Liber Ieremiae 3, 4)

  • Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • Nonne vides, quid isti faciant in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem? (Liber Ieremiae 7, 17)

  • Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)

  • Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec. (Liber Ieremiae 14, 22)

  • Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. (Liber Ieremiae 48, 27)

  • MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur et mala et bona? (Lamentationes 3, 38)

  • dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. (Prophetia Ezechielis 11, 3)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina