Encontrados 39 resultados para: Novit

  • Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)

  • Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi. (Liber Ecclesiasticus 21, 8)

  • Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 25)

  • Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “Quis videt nos, et quis novit nos?”. (Liber Isaiae 29, 15)

  • Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini. (Liber Ieremiae 8, 7)

  • Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus; (Liber Baruch 3, 32)

  • ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat, (Prophetia Danielis 2, 22)

  • Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)

  • Et ait illis: “Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)

  • et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; (Actus Apostolorum 15, 8)

  • et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina