Encontrados 20 resultados para: Oculo

  • Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. (Liber Isaiae 52, 8)

  • Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)

  • Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". (Evangelium secundum Matthaeum 5, 38)

  • Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)

  • Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)

  • Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 5)

  • Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? (Evangelium secundum Lucam 6, 41)

  • Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina