Encontrados 9 resultados para: Odisti
Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: “Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere”. At ille respondit: “Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?”. (Liber Iudicum 14, 16)
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi. (Liber Psalmorum 31, 7)
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (Liber Psalmorum 45, 8)
Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)
Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. (Liber Sapientiae 11, 24)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; (Prophetia Ezechielis 23, 28)
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)