Encontrados 62 resultados para: Olim Testamentum

  • Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni. (Liber I Maccabaeorum 2, 54)

  • Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)

  • Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 14)

  • in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)

  • Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)

  • Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)

  • Memorare testamentum Altissimi et ne respicias ignorantiam proximi. (Liber Ecclesiasticus 28, 9)

  • In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. (Liber Ecclesiasticus 44, 21)

  • Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)

  • et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)

  • Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria (Liber Ecclesiasticus 45, 8)

  • Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina