Encontrados 901 resultados para: PHE

  • Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 19, 24)

  • Dixitquc Gad propheta ad David: “Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae”. Et profectus David venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)

  • Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas. (Liber I Samuelis 28, 6)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: “Quare inquietasti me, ut suscitarer?”. Et ait Saul: “Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam”. (Liber I Samuelis 28, 15)

  • Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 1)

  • et Iebahar et Elisua et Napheg (Liber II Samuelis 5, 15)

  • dixit ad Nathan prophetam: “Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?”. (Liber II Samuelis 7, 2)

  • Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)

  • Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)

  • misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum. (Liber II Samuelis 12, 25)

  • Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)

  • Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. (Liber II Samuelis 15, 18)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina