Encontrados 86 resultados para: Peccatis

  • MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis? (Lamentationes 3, 39)

  • Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)

  • Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)

  • Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. (Prophetia Michaeae 6, 13)

  • In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia. (Prophetia Zachariae 13, 1)

  • pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)

  • Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)

  • Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras. (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)

  • Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. (Epistula I ad Corinthios 8, 12)

  • Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)

  • quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina