Encontrados 158 resultados para: Pedes

  • Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)

  • Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos. (Liber Ruth 3, 8)

  • Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: “Cave, ne quis noverit quod huc veneris”. (Liber Ruth 3, 14)

  • Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. (Liber I Samuelis 2, 9)

  • Et cecidit ad pedes eius et dixit: “In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. (Liber I Samuelis 25, 24)

  • Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei”. (Liber I Samuelis 25, 41)

  • Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti”. Congeminansque omnis populus flevit super eum. (Liber II Samuelis 3, 34)

  • Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron. (Liber II Samuelis 4, 12)

  • et dixit David ad Uriam: “Descende in domum tuam et lava pedes tuos”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. (Liber II Samuelis 11, 8)

  • Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace. (Liber II Samuelis 19, 25)

  • coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me; (Liber II Samuelis 22, 34)

  • Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. (Liber I Regum 7, 30)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina