Encontrados 30 resultados para: Primogenitum
Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. (Liber Numeri 8, 17)
Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit; ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi facias. (Liber Numeri 18, 15)
Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)
volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, (Liber Deuteronomii 21, 16)
sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)
et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. (Liber Deuteronomii 25, 6)
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, (Liber I Paralipomenon 1, 13)
Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma, (Liber I Paralipomenon 2, 13)
Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, (Liber I Paralipomenon 5, 1)
Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium, (Liber I Paralipomenon 8, 1)
Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. (Liber Psalmorum 78, 51)