Encontrados 3363 resultados para: Ram

  • Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)

  • nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)

  • Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. (Liber Genesis 17, 8)

  • Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. (Liber Genesis 17, 18)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram (Liber Genesis 18, 2)

  • Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes”. (Liber Genesis 18, 6)

  • Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt. (Liber Genesis 18, 8)

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram (Liber Genesis 19, 1)

  • et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”. (Liber Genesis 19, 2)

  • delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”. (Liber Genesis 19, 13)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina