Encontrados 3363 resultados para: Ram

  • Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. (Liber Genesis 12, 16)

  • Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12, 18)

  • Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat. (Liber Genesis 12, 20)

  • Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb. (Liber Genesis 13, 1)

  • Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro. (Liber Genesis 13, 2)

  • Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; (Liber Genesis 13, 5)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)

  • Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13, 8)

  • Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”. (Liber Genesis 13, 9)

  • Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. (Liber Genesis 13, 10)

  • Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. (Liber Genesis 13, 12)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina