Encontrados 324 resultados para: Reges Iuda

  • Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. (Liber Iosue 5, 1)

  • Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus (Liber Iosue 9, 1)

  • Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam. (Liber Iosue 10, 5)

  • Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: “Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis”. (Liber Iosue 10, 6)

  • Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 16)

  • Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 17)

  • Praecepitque Iosue dicens: “Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant”. (Liber Iosue 10, 22)

  • Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. (Liber Iosue 10, 23)

  • universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. (Liber Iosue 10, 42)

  • ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare, (Liber Iosue 11, 2)

  • conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. (Liber Iosue 11, 5)

  • a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit. (Liber Iosue 11, 17)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina