Encontrados 76 resultados para: Regina Esther rex Ahasuero Aman

  • At illa respondit: “Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium, quod paravi”. (Liber Esther 5, 4)

  • Statimque rex: “Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther”. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. (Liber Esther 5, 5)

  • Cui respondit Esther: “Petitio mea et preces: (Liber Esther 5, 7)

  • Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis”. (Liber Esther 5, 8)

  • Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde. (Liber Esther 5, 9)

  • Et post haec ait: “Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. (Liber Esther 5, 12)

  • Statimque rex: “Quis est, inquit, in atrio?”. Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • Responderunt pueri: “Ecce Aman stat in atrio”. Dixitque rex: “Ingrediatur”. (Liber Esther 6, 5)

  • Cumque esset ingressus, ait illi: “Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat?”. Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)

  • Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: “Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare”. (Liber Esther 6, 11)

  • Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite. (Liber Esther 6, 12)

  • Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. (Liber Esther 6, 14)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina