Encontrados 50 resultados para: Reliquit

  • et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)

  • Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est; (Liber II Maccabaeorum 5, 22)

  • Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem, (Liber II Maccabaeorum 13, 24)

  • Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)

  • Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae. (Liber Ecclesiasticus 15, 14)

  • Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. (Liber Ecclesiasticus 30, 4)

  • reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)

  • Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 5)

  • De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas. (Liber Ieremiae 52, 16)

  • Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)

  • Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina