Encontrados 3189 resultados para: Rex David Hierusalem victori et Israel
“Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
Et ait illis: “Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!”. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?”. Et multa turba eum libenter audiebat. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. (Evangelium secundum Marcum 15, 32)
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. (Evangelium secundum Lucam 1, 27)