Encontrados 858 resultados para: Rio
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. (Epistula I ad Corinthios 4, 10)
Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere. (Epistula I ad Corinthios 5, 11)
neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur? (Epistula I ad Corinthios 9, 13)
quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. (Epistula I ad Corinthios 14, 30)
Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; (Epistula II ad Corinthios 8, 10)
Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis; (Epistula II ad Corinthios 9, 1)
scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. (Epistula II ad Corinthios 9, 2)
filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! (Epistula ad Galatas 4, 19)
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 4)
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)