Encontrados 189 resultados para: Sacerdos

  • Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)

  • Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)

  • Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes”. (Liber Ieremiae 14, 18)

  • Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos; (Liber Ieremiae 20, 1)

  • “Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 11)

  • Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)

  • Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: “Onus Domini”, visitabo super virum illum et super domum eius. (Liber Ieremiae 23, 34)

  • Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae. (Liber Ieremiae 29, 29)

  • RES. “Vide, Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)

  • Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. (Prophetia Ezechielis 44, 21)

  • Et tollet sacerdos de sanguine hostiae pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris. (Prophetia Ezechielis 45, 19)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina