Encontrados 48 resultados para: Sacrifice pacis

  • Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)

  • Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 6)

  • Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. (Liber Isaiae 32, 18)

  • Ecce praecones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)

  • Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)

  • Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)

  • Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)

  • “Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in silva condensa Iordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)

  • Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)

  • Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)

  • Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)

  • Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina