Encontrados 38 resultados para: Salutare
In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. (Liber Psalmorum 62, 2)
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. (Liber Psalmorum 62, 3)
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. (Liber Psalmorum 62, 7)
In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. (Liber Psalmorum 62, 8)
ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum. (Liber Psalmorum 67, 3)
Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: “Magnificetur Deus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 70, 5)
Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi. (Liber Psalmorum 71, 15)
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis. (Liber Psalmorum 85, 8)
Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 85, 10)
Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum. (Liber Psalmorum 91, 16)
Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. (Liber Psalmorum 96, 2)
Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. (Liber Psalmorum 98, 2)