Encontrados 117 resultados para: Salvatorem Rex Iudaeorum
Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “Lysias populo Iudaeorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 16)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 34)
Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 34)
Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 18)
Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur. (Liber II Maccabaeorum 13, 19)
ad haec respondit: “Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum. (Liber II Maccabaeorum 14, 6)
Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore. (Liber II Maccabaeorum 14, 14)
Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. (Liber Sapientiae 16, 7)
Oratio Iesu filii Sirach. “Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)