Encontrados 112 resultados para: Samuel

  • Et ait Samuel: “Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? (Liber I Samuelis 28, 16)

  • Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. (Liber I Samuelis 28, 20)

  • Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius. (Liber I Paralipomenon 6, 12)

  • Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia. (Liber I Paralipomenon 6, 13)

  • Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel (Liber I Paralipomenon 6, 18)

  • Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti. (Liber I Paralipomenon 7, 2)

  • Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, (Liber I Paralipomenon 9, 22)

  • Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis, (Liber I Paralipomenon 29, 29)

  • Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, (Liber Psalmorum 99, 6)

  • Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina