Encontrados 183 resultados para: Sanguinem

  • Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem. (Liber II Paralipomenon 29, 22)

  • et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato. (Liber II Paralipomenon 29, 24)

  • Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)

  • Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum (Liber II Paralipomenon 35, 11)

  • Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum. (Liber Iudith 9, 3)

  • Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. (Liber Iob 16, 18)

  • Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest”. (Liber Iob 39, 30)

  • Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum. (Liber Psalmorum 9, 13)

  • Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? (Liber Psalmorum 50, 13)

  • Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. (Liber Psalmorum 78, 44)

  • Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. (Liber Psalmorum 79, 3)

  • Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant. (Liber Psalmorum 94, 21)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina